- LAPPIA Moscovitica
- LAPPIA Moscoviticaporrigitur in Arctos et Ort. inter lacum Enarak ad Occas. et mare Album; subestqueve dominio magni Ducis Moscoviae. Dividitur in tres partes, quae sic appellantur, Maritima Leporia, Mourmanskoy Leporie, quae in Sept. vergit, et illic Kola, portus Batavis notus; Tersa Leporia, Terskoy Leporie, quae supra Granduicum sinum extenditur; Granduicensis Leporia, Bellamoreskoy Leporie, quae infra sinum Granduicum s. mare Album. Dicuntur hi Lappi Dickiloppi, i. e. Lappi crudeles et barbari, quibus vitiis prae aliis gentibus sunt infames.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.